- BARBENTIO vulgo BARBENSON
- BARBENTIO, vulgo BARBENSONlocus in Tabulis A. C. 1197. datis, una cum Binchio memoratus: e quibus Binchium locus est Hannoniae, vulgo Bins en Hainaut, in dioecesi Cameracensi, Barbentio autem titulô Principatus gaudet. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Sonegiae. Familia haec ramus est Lignesiae stirpis, quae in Belgio iam olim illustris, inprimis crevit Iohannis Dn. de Barbentione meritis ac matrimoniô cum Margareta Marcana; Ita enim Comitatus Arenbergicus illatus est familiae. Ex eius filiis Carolus Pr. Comes Arenbergae ab uxore Anna Croviaca, Ducatum Areschotanum, Principatum Cimacensem ac Porcianum, aliaque nactus est. Alter Robertus Barbansonios propagavit: Universis vero (namque prior ramus, iterum in duas lineas, Areschotanorum Ducum et Cimacensium Principum, abiit) Ducatus Arenbergici axioma ab Imperatore collatum est. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilitat. Europ. Tom. II. in Indic. ut et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.